- SERIF
- SERIFArabice Nobilem notat seu virum illustrem; unde Turcae aliique Mahumedani suos Principes seu Sultanos hôc nomine compellant. Io. Zonaras Tom. 3. Annal. ubi de Constantino Monomacho, Seriphem Turcis esse dicit, quod Syncellus Graecis fuerit: Ω῾ς γὰρ ὁ Σύγκελλος τȏυ Πατριάρχου θανόντος είς τὸν ἐκείνου τόπον ἀντικαθίςτατο, οὕτω καὶ ὁ Σρίφης, τȏυ Χαλιφᾶ φθαρέντος τὸν τελευτή???αντα διεδέχετο. Nam ut Syncellus, defunctô Patriarchâ, in eius locum substituebatur: ita et Seriphes, mortuô Caliphâ, ei successir. Hinc itaque Princeps ille, cuius imperio Mecca Musulmanismi sedes patet, a suis, eum e familia Prophetae sui oriundum esse persuasis, Serif vocatur, teste Leunclaviô Histor. Musulm. l. 17. Et quia Turcarum Imperator se pro eiusdem Mahometis legitimo herede agnosci vult, Serif a suis salutatur; usitataque est acclamatio, Alia Ienzur Serif, i. e. Deus servet Serifem! Sed et Scerifii seu Scirisiii Africae, de quibus supra, eandem nomenclationem sibi vindicârunt, ut legitimos Principes et Pseudoprophetae veros heredes se esse, hôc pactô testarentur. Vide de iis Io. Forbesium Instruction. Historico-Theologic. l. 4. c. 15. §. 21. et c. 23. §. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.